„Ktokolwiek cię zobaczy, będzie uciekał przed tobą, mówiąc: Niniwa jest zburzona! Któż jej będzie żałował? Nie mogę znaleźć dla ciebie pocieszycieli.”

Biblia Warszawska: Księga Nahuma 3,7

Clementine Vulgate
Księga Liczb 1:1

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
1:1
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex gypto, dicens :
1:2
Tollite summam univers congregationis filiorum Isral per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini
1:3
a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Isral, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron.
1:4
Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,
1:5
quorum ista sunt nomina : de Ruben, Elisur, filius Sedeur ;
1:6
de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ;
1:7
de Juda, Nahasson filius Aminadab ;
1:8
de Issachar, Nathanal filius Suar ;
1:9
de Zabulon, Eliab filius Helon ;
1:10
filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ;
1:11
de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ;
1:12
de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ;
1:13
de Aser, Phegiel filius Ochran ;
1:14
de Gad, Eliasaph filius Duel ;
1:15
de Nephthali, Ahira filius Enan.
1:16
Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Isral,
1:17
quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine :
1:18
et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
1:19
sicut prceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
1:20
De Ruben primogenito Isralis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
1:21
quadraginta sex millia quingenti.
1:22
De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
1:23
quinquaginta novem millia trecenti.
1:24
De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent,
1:25
quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
1:26
De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
1:27
recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti.
1:28
De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent,
1:29
recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.
1:30
De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
1:31
quinquaginta septem millia quadringenti.
1:32
De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
1:33
quadraginta millia quingenti.
1:34
Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
1:35
triginta duo millia ducenti.
1:36
De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
1:37
triginta quinque millia quadringenti.
1:38
De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
1:39
sexaginta duo millia septingenti.
1:40
De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
1:41
quadraginta millia et mille quingenti.
1:42
De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
1:43
quinquaginta tria millia quadringenti.
1:44
Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Isral, singulos per domos cognationum suarum.
1:45
Fueruntque omnis numerus filiorum Isral per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,
1:46
sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.
1:47
Levit autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.
1:48
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
1:49
Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Isral :
1:50
sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.
1:51
Cum proficiscendum fuerit, deponent Levit tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.
1:52
Metabuntur autem castra filii Isral unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.
1:53
Porro Levit per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Isral, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.
1:54
Fecerunt ergo filii Isral juxta omnia qu prceperat Dominus Moysi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I powie do nich: Słuchaj Izraelu! Ruszacie dziś do walki przeciwko waszym nieprzyjaciołom. Niechaj nie upada wasze serce, Nie bójcie się, nie trwóżcie się i nie lękajcie się ich,
V Mojż 20:3

W Chrystusie

W nim mamy odkupienie przez krew jego, odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego, Której nam hojnie udzielił w postaci wszelkiej mądrości i roztropności
Efez 1:7-8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Izaak (I Mojż 24:11-67), Jakub (I Mojż 29:1-29) i Mojżesz (II Mojż 2:15-21) wszyscy oni poznali swoje żony przy studni.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Każdy bowiem, kto wzywa imienia Pańskiego, zbawiony będzie.
Rzym 10:13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić