„Zwracaj uwagę na samego siebie oraz na naukę; w tym trwaj, ponieważ to czyniąc i sam będziesz zbawiony, i ci, co cię słuchają.”

Nowa Biblia Gdańska: Pierwszy list do Tymoteusza 4,16

Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 13:4

Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
13:1
Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :
13:2
Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepr, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
13:3
Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepr humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepr est, et ad arbitrium ejus separabitur.
13:4
Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :
13:5
et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
13:6
Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
13:7
Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditi, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,
13:8
et immunditi condemnabitur.
13:9
Plaga lepr si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
13:10
et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :
13:11
lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicu immunditi est.
13:12
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
13:13
considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
13:14
Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
13:15
tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
13:16
Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
13:17
considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
13:18
Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
13:19
et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
13:20
Qui cum viderit locum lepr humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepr orta est in ulcere.
13:21
Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :
13:22
et si quidem creverit, adjudicabit eum lepr ;
13:23
sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
13:24
Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
13:25
considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepr in cicatrice orta est.
13:26
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepr species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
13:27
et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
13:28
Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combustur.
13:29
Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
13:30
Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barb est.
13:31
Sin autem viderit locum macul qualem vicin carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,
13:32
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plag carni reliqu qualis :
13:33
radetur homo absque loco macul, et includetur septem diebus aliis.
13:34
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.
13:35
Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
13:36
non quret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
13:37
Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
13:38
Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
13:39
intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
13:40
Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :
13:41
et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
13:42
Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
13:43
et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubi lepr, qu orta est in calvitio.
13:44
Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
13:45
habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
13:46
Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
13:47
Vestis lanea sive linea, qu lepram habuerit,
13:48
in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
13:49
si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :
13:50
qui consideratam recludet septem diebus :
13:51
et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :
13:52
et idcirco comburetur flammis.
13:53
Quod si eam viderit non crevisse,
13:54
prcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
13:55
Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
13:56
Sin autem obscurior fuerit locus lepr, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
13:57
Quod si ultra apparuerit in his locis, qu prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
13:58
Si cessaverit, lavabit aqua ea, qu pura sunt, secundo, et munda erunt.
13:59
Ista est lex lepr vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pellice, quomodo mundari debeat, vel contaminari.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Usprawiedliwieni tedy z wiary, pokój mamy z Bogiem przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa,
Rzym 5:1

W Chrystusie

W którym mamy odkupienie, odpuszczenie grzechów.
Kol 1:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Król Uzzjasz miał zamiłowanie do ziemi i rolnictwa (II Kron 26:10).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo kto sieje dla ciała swego, z ciała żąć będzie skażenie, a kto sieje dla Ducha, z Ducha żąć będzie żywot wieczny. A czynić dobrze nie ustawajmy, albowiem we właściwym czasie żąć będziemy bez znużenia.
Gal 6:8-9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić