Clementine Vulgate
Księga Jozuego 12:11

Liber Josue
Hi sunt reges, quos percusserunt filii Isral, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, qu respicit solitudinem.
Sehon rex Amorrhorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aror, qu sita est super ripam torrentis Arnon, et medi partis in valle, dimidique Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam qu ducit Bethsimoth : et ab australi parte, qu subjacet Asedoth, Phasga.
Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
Moyses famulus Domini et filii Isral percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidi tribui Manasse.
Hi sunt reges terr, quos percussit Josue et filii Isral trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Isral, singulis partes suas,
tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethus fuit et Amorrhus, Chananus, et Pherezus, Hevus et Jebusus.