Clementine Vulgate
Księga Izajasza 24:6

Prophetia Isaiæ
[Ecce Dominus dissipabit terram :et nudabit eam, et affliget faciem ejus,et disperget habitatores ejus.
Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et sicut servus, sic dominus ejus ;sicut ancilla, sic domina ejus ;sicut emens, sic ille qui vendit ;sicut fnerator, sic is qui mutuum accipit ;sicut qui repetit, sic qui debet.
Et terra infecta est ab habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,mutaverunt jus,dissipaverunt fdus sempiternum.
Propter hoc maledictio vorabit terram,et peccabunt habitatores ejus ;ideoque insanient cultores ejus,et relinquentur homines pauci.
Quia hc erunt in medio terrin medio populorum,quomodo si pauc oliv qu remanseruntexcutiantur ex olea et racemi,cum fuerit finita vindemia.]
A finibus terr laudes audivimus,gloriam Justi.Et dixi : Secretum meum mihi,secretum meum mihi.V mihi !prvaricantes prvaricati sunt,et prvaricatione transgressorum prvaricati sunt.
Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataract de excelsis apert suntet concutientur fundamenta terr.
agitatione agitabitur terra sicut ebrius,et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;et gravabit eam iniquitas sua,et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
Et erit : in die illa visitabit Dominussuper militiam cli in excelso,et super reges terr qui sunt super terram ;
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,et claudentur ibi in carcere,et post multos dies visitabuntur.
Et erubescet luna, et confundetur sol,cum regnaverit Dominus exercituumin monte Sion et in Jerusalemet in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]