„A wezwawszy rzesze z uczniami swymi, rzekł im: Jeśli kto chce za mną iść, niech samego siebie zaprzy a weźmie krzyż swój i niech mię naszladuje.”

Biblia Jakuba Wujka: Ewangelia wg św. Marka 8,34

Clementine Vulgate
Księga Ezechiela 24:7

Tytuł oryginalny
Prophetia Ezechielis
1Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens : 2Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. 3Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam. 4Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. 5Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. 6Propterea hc dicit Dominus Deus : V civitati sanguinum, oll cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors. 7Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. 8Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. 9Propterea hc dicit Dominus Deus : V civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram ! 10Congere ossa, qu igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. 11Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat s ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. 12Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. 13Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. 14Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. 15Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 16Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrim tu. 17Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. 18Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut prceperat mihi. 19Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent qu tu facis ? 20Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens : 21Loquere domui Isral : Hc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et fili vestr quas reliquistis, gladio cadent. 22Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis : 23coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. 24Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia qu fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus. 25Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt anim eorum, filios et filias eorum : 26in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi : 27in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

I znaleźć się w nim, nie mając własnej sprawiedliwości, opartej na zakonie, lecz tę, która się wywodzi z wiary w Chrystusa, sprawiedliwość z Boga, na podstawie wiary ...
Filipian 3:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Można znaleźć 7 studni w Biblii którym nadano imiona: Beerlahairoi - "Studnia Żyjącego" (I Mojż 16:14, I Mojż 25:11), Beer-Szeba (I Mojż 21:30-33, I Mojż 26:32-33), Esek - "Sprzeczka" (I Mojż 26:20), Sytna - "Zwada" (I Mojż 26:21), Rechowot (I Mojż 26:22), Beer (IV Mojż 21:16-18) i Studnia Jakuba (Jan 4:6). (Słowo "Beer" jest Hebrajskim słowem znaczącym "studnia").

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pouczę ciebie i wskażę ci drogę, którą masz iść; Będę ci służył radą, a oko moje spocznie na tobie.
Ps 32:8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić