„Wszystkich przyborów złotych i srebrnych pięć tysięcy czterysta. Wszystko to wywiózł Szeszbassar, gdy wyprowadzał wygnańców z Babilonii do Jeruzalemu.”

Biblia Warszawska: Księga Ezdrasza 1,11

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 3:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
3:1
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Csaris, procurante Pontio Pilato Judam, tetrarcha autem Gali Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itur, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilin tetrarcha,
3:2
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachari filium, in deserto.
3:3
Et venit in omnem regionem Jordanis, prdicans baptismum pnitenti in remissionem peccatorum,
3:4
sicut scriptum est in libro sermonum Isai prophet : [Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :
3:5
omnis vallis implebitur,et omnis mons, et collis humiliabitur :et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
3:6
et videbit omnis caro salutare Dei.]
3:7
Dicebat ergo ad turbas qu exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
3:8
Facite ergo fructus dignos pnitenti, et ne cperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrah.
3:9
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
3:10
Et interrogabant eum turb, dicentes : Quid ergo faciemus ?
3:11
Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
3:12
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ?
3:13
At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
3:14
Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris.
3:15
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
3:16
respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni :
3:17
cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
3:18
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
3:19
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis qu fecit Herodes,
3:20
adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
3:21
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est clum :
3:22
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de clo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
3:23
Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
3:24
qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
3:25
qui fuit Mathathi, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
3:26
qui fuit Mahath, qui fuit Mathathi, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
3:27
qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatheil, qui fuit Neri,
3:28
qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
3:29
qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
3:30
qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
3:31
qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
3:32
qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
3:33
qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Jud,
3:34
qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrah, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
3:35
qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
3:36
qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit No, qui fuit Lamech,
3:37
qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
3:38
qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Albowiem nie dał nam Bóg ducha bojaźni, lecz mocy i miłości, i powściągliwości.
II Tym 1:7

W Chrystusie

Jego to zwiastujemy, napominając i nauczając każdego człowieka we wszelkiej mądrości, aby stawić go doskonałym w Chrystusie Jezusie.
Kol 1:28

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jezus miał około 30 lat kiedy rozpoczęła się jego służba (Łuk 3,23).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić