„Potym się wieźli do krainy Gedareńczyków, która jest na brzegu przeciw Galilejej.”

Biblia Brzeska: Ewangelia św. Łukasza 8,26

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 24:35

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
24:1
Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes qu paraverant aromata :
24:2
et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
24:3
Et ingress non invenerunt corpus Domini Jesu.
24:4
Et factum est, dum mente consternat essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
24:5
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quritis viventem cum mortuis ?
24:6
non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galila esset,
24:7
dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
24:8
Et recordat sunt verborum ejus.
24:9
Et regress a monumento nuntiaverunt hc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
24:10
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceter qu cum eis erant, qu dicebant ad apostolos hc.
24:11
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
24:12
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
24:13
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
24:14
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus qu acciderant.
24:15
Et factum est, dum fabularentur, et secum qurerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :
24:16
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
24:17
Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
24:18
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti qu facta sunt in illa his diebus ?
24:19
Quibus ille dixit : Qu ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
24:20
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :
24:21
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Isral : et nunc super hc omnia, tertia dies est hodie quod hc facta sunt.
24:22
Sed et mulieres qudam ex nostris terruerunt nos, qu ante lucem fuerunt ad monumentum,
24:23
et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24:24
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
24:25
Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus qu locuti sunt prophet !
24:26
Nonne hc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
24:27
Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis qu de ipso erant.
24:28
Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
24:29
Et cogerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
24:30
Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
24:31
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
24:32
Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?
24:33
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
24:34
dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
24:35
Et ipsi narrabant qu gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
24:36
Dum autem hc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
24:37
Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
24:38
Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
24:39
videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
24:40
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
24:41
Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus pr gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?
24:42
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
24:43
Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
24:44
Et dixit ad eos : Hc sunt verba qu locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia qu scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
24:45
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
24:46
et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :
24:47
et prdicari in nomine ejus pnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
24:48
Vos autem testes estis horum.
24:49
Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
24:50
Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
24:51
Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in clum.
24:52
Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :
24:53
et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wszelką troskę swoją złóżcie na niego, gdyż On ma o was staranie.
I Piotr 5:7

W Chrystusie

A jednak nowe przykazanie podaję wam, to, które jest prawdziwe w nim i w was, gdyż ciemność ustępuje, a światłość prawdziwa już świeci.
I Jan 2:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Członkami domu Cezara byli Chrześcijanie (Fil 4:22).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan stróżem twoim, Pan cieniem twoim po prawicy twojej. Słońce nie będzie cię razić za dnia Ani księżyc w nocy. Pan strzec cię będzie od wszelkiego zła, Strzec będzie duszy twojej. Pan strzec będzie wyjścia i wejścia twego, Teraz i na wieki.
Ps 121:5-8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić