„I będą się bać mężni twoi od południa, aby zginął mąż z góry Ezaw.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Abdiasza 1,9

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 13:14

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
13:1
Ante diem festum Pasch, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
13:2
Et cna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariot :
13:3
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :
13:4
surgit a cna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, prcinxit se.
13:5
Deinde mittit aquam in pelvim, et cpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat prcinctus.
13:6
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?
13:7
Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.
13:8
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in ternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
13:9
Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
13:10
Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
13:11
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.
13:12
Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua : cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?
13:13
Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.
13:14
Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.
13:15
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
13:16
Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.
13:17
Si hc scitis, beati eritis si feceritis ea.
13:18
Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
13:19
Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
13:20
Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
13:21
Cum hc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
13:22
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hsitantes de quo diceret.
13:23
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
13:24
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
13:25
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
13:26
Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Jud Simonis Iscariot.
13:27
Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
13:28
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
13:29
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea qu opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
13:30
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
13:31
Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
13:32
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.
13:33
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quretis me ; et sicut dixi Judis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.
13:34
Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
13:35
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
13:36
Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.
13:37
Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.
13:38
Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się, bo już nie doznasz zawstydzenia, i nie zrażaj się, bo już nie zostaniesz zhańbiona, gdyż zapomnisz o hańbie swojej młodości i nie będziesz pamiętać opłakanego stanu twojego wdowieństwa.
Iz 54:4

W Chrystusie

Byliście bowiem niegdyś ciemnością, a teraz jesteście światłością w Panu. Postępujcie jako dzieci światłości,
Efez 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Dowódca armii Kananejskiej Jabin został zabity palikiem przez kobietę o imieniu Jael. Zrobiła to wbijając mu palik od namiotu w głowę (Sdz 4:1-2, Sdz 4:17-21).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A Jezus, odpowiadając, rzekł im: Zaprawdę powiadam wam, jeślibyście mieli wiarę i nie wątpili, nie tylko to, co się stało z drzewem figowym, uczynicie, ale gdybyście i tej górze rzekli: Wznieś się i rzuć do morza, stanie się tak.
Mat 21:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić