„i wróci się proch do ziemie swej, z której był, a duch wróci się do Boga, który go dał.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Koheleta 12,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 11:4

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
11:1
Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mari et Marth sororis ejus.
11:2
(Maria autem erat qu unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
11:3
Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
11:4
Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
11:5
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
11:6
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
11:7
deinde post hc dixit discipulis suis : Eamus in Judam iterum.
11:8
Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc qurebant te Judi lapidare, et iterum vadis illuc ?
11:9
Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt hor diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
11:10
si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11:11
Hc ait, et post hc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
11:12
Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
11:13
Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
11:14
Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
11:15
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
11:16
Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
11:17
Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
11:18
(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
11:19
Multi autem ex Judis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
11:20
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
11:21
Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
11:22
sed et nunc scio quia qucumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
11:23
Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
11:24
Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
11:25
Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
11:26
et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in ternum. Credis hoc ?
11:27
Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
11:28
Et cum hc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
11:29
Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
11:30
nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
11:31
Judi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
11:32
Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
11:33
Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
11:34
et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
11:35
Et lacrimatus est Jesus.
11:36
Dixerunt ergo Judi : Ecce quomodo amabat eum.
11:37
Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cci nati, facere ut hic non moreretur ?
11:38
Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
11:39
Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam ftet, quatriduanus est enim.
11:40
Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
11:41
Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
11:42
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
11:43
Hc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
11:44
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
11:45
Multi ergo ex Judis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant qu fecit Jesus, crediderunt in eum.
11:46
Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisos, et dixerunt eis qu fecit Jesus.
11:47
Collegerunt ergo pontifices et pharisi concilium, et dicebant : Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit ?
11:48
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
11:49
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
11:50
nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
11:51
Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
11:52
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
11:53
Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
11:54
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem qu dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
11:55
Proximum autem erat Pascha Judorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
11:56
Qurebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ?
11:57
Dederant autem pontifices et pharisi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Mówcie do zaniepokojonych w sercu: Bądźcie mocni, Nie bójcie się! Oto wasz Bóg! Nadchodzi pomsta, odpłata Boża! Sam on przychodzi i wybawi was!
Iz 35:4

W Chrystusie

Tym zaś, którzy go przyjęli, dał prawo stać się dziećmi Bożymi, tym, którzy wierzą w imię jego,
Jan 1:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Józef jest pierwszym człowiekiem w Biblii wspomnianym w kontekście strzyżenia (I Mojż 41:14).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Oto nie drzemie Ani nie zasypia stróż Izraela.
Ps 121:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić