„Potym też dwiema z nich przechadzającym się ukazał się w inym kształcie, gdy szli do niektórego miasteczka.”

Biblia Brzeska: Ewangelia św. Marka 16,12

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 1:2

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
1:1
[In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum,et Deus erat Verbum.
1:2
Hoc erat in principio apud Deum.
1:3
Omnia per ipsum facta sunt :et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
1:4
In ipso vita erat,et vita erat lux hominum :
1:5
et lux in tenebris lucet,et tenebr eam non comprehenderunt.
1:6
Fuit homomissus a Deo,cui nomen erat Joannes.
1:7
Hic venit in testimoniumut testimonium perhiberet de lumine,ut omnes crederent per illum.
1:8
Non erat ille lux,sed ut testimonium perhiberet de lumine.
1:9
Erat lux vera,qu illuminat omnem hominemvenientem in hunc mundum.
1:10
In mundo erat,et mundus per ipsum factus est,et mundus eum non cognovit.
1:11
In propria venit,et sui eum non receperunt.
1:12
Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :
1:13
qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.
1:14
Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum grati et veritatis.
1:15
Joannes testimonium perhibet de ipso,et clamat dicens :Hic erat quem dixi :Qui post me venturus est,ante me factus est :quia prior me erat.
1:16
Et de plenitudine ejusnos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
1:17
quia lex per Moysen data est,gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
1:18
Deum nemo vidit umquam :unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,ipse enarravit.]
1:19
Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
1:20
Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
1:21
Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
1:22
Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
1:23
Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
1:24
Et qui missi fuerant, erant ex pharisis.
1:25
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
1:26
Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
1:27
Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
1:28
Hc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
1:29
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
1:30
Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
1:31
et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Isral, propterea veni ego in aqua baptizans.
1:32
Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de clo, et mansit super eum.
1:33
Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
1:34
Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
1:35
Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
1:36
Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
1:37
Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
1:38
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
1:39
Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
1:40
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
1:41
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
1:42
Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
1:43
In crastinam voluit exire in Galilam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
1:44
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andre et Petri.
1:45
Invenit Philippus Nathanal, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophet, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
1:46
Et dixit ei Nathanal : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
1:47
Vidit Jesus Nathanal venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Isralita, in quo dolus non est.
1:48
Dicit ei Nathanal : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
1:49
Respondit ei Nathanal, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Isral.
1:50
Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.
1:51
Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis clum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Jezus zaś, usłyszawszy to, odpowiedział mu: Nie bój się, tylko wierz, a będzie uzdrowiona.
Łuk 8:50

W Chrystusie

Który też wycisnął na nas pieczęć i dał zadatek Ducha do serc naszych.
II Kor 1:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Gamaliel był nauczycielem Pawła (Dz 22,3). Był on także bardzo ważnym członkiem Sanhedrynu (Dz 5,34).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Podobnie i Duch wspiera nas w niemocy naszej; nie wiemy bowiem, o co się modlić, jak należy, ale sam Duch wstawia się za nami w niewysłowionych westchnieniach.
Rzym 8:26


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić