Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Machabejska 2:1

Liber II Machabæorum
Invenitur autem in descriptionibus Jeremi prophet, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.
Et dedit illis legem, ne obliviscerentur prcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.
Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hreditatem.
Et veniens ibi Jeremias, invenit locum spelunc : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.
Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire.
Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat :
et tunc Dominus ostendet hc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hc.
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de clo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de clo et consumpsit holocaustum.
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemi hc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.
Similiter autem et Judas ea qu deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,
sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub clo in locum sanctum.
De Juda vero Machabo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de ar dedicatione,
et de illuminationibus qu de clo fact sunt ad eos qui pro Judis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges qu abolit erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.
Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memori commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
Sicut hi qui prparant convivium, et qurunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.
Sicut enim nov domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, qu apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita stimandum est et in nobis.
Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, histori congruit auctori :
Hinc ergo narrationem incipiemus : de prfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.