„Panie, spojrzyj ze świętego przybytku swego i wspomnij na nas! Nakłoń, Panie, ucha swego i wysłuchaj!”

Biblia Tysiąclecia: Księga Barucha 2,16

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 28:2

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
28:1
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus,
28:2
sed ambulavit in viis regum Isral, insuper et statuas fudit Baalim.
28:3
Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Isral.
28:4
Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
28:5
Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syri, qui percussit eum, magnamque prdam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum : manibus quoque regis Isral traditus est, et percussus plaga grandi.
28:6
Occiditque Phacee filius Romeli, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores : eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
28:7
Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.
28:8
Ceperuntque filii Isral de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam prdam : pertuleruntque eam in Samariam.
28:9
Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded : qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis : Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad clum pertingeret vestra crudelitas.
28:10
Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas : quod nequaquam facto opus est : peccastis enim super hoc Domino Deo vestro.
28:11
Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
28:12
Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de prlio,
28:13
et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Isral.
28:14
Dimiseruntque viri bellatores prdam, et universa qu ceperant, coram principibus, et omni multitudine.
28:15
Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis : cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam : quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.
28:16
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.
28:17
Veneruntque Idumi, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt prdam magnam.
28:18
Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda : ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.
28:19
Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
28:20
Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit.
28:21
Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
28:22
Insuper et tempore angusti su auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
28:23
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit : Dii regum Syri auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi : cum e contrario ipsi fuerint ruin ei, et universo Isral.
28:24
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem.
28:25
In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
28:26
Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Isral.
28:27
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem : neque enim receperunt eum in sepulchra regum Isral. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wodzić będą do synagog i do urzędów, i do władz, nie troszczcie się, jak się bronić i co mówić będziecie.
Łuk 12:11

W Chrystusie

Przez które darowane nam zostały drogie i największe obietnice, abyście przez nie stali się uczestnikami boskiej natury, uniknąwszy skażenia, jakie na tym świecie pociąga za sobą pożądliwość.
II Piotr 1:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Prorok Zachariasz (syn Berechiasza - Zach 1:1) który napisał Księgę Zachariasza został zamordowany między Świątynią a ołtarzem (Mat 23:35, Łuk 11:51).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Jak daleko jest wschód od zachodu, Tak oddalił od nas występki nasze.
Ps 103:12


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić