Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Tesaloniczan 4:7

Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Prima
De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prdiximus vobis, et testificati sumus.
Itaque qui hc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,
et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut prcepimus vobis :
Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non prveniemus eos qui dormierunt.
Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de clo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in ara, et sic semper cum Domino erimus.