Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Tesaloniczan 3:2

Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Prima
et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :
Nam et cum apud vos essemus, prdicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :
ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea qu desunt fidei vestr ?
Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.
Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis :
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.