Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 23:32

Liber Primus Paralipomenon
Numeratique sunt Levit a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.
Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : prpositorum autem et judicum, sex millia.
Porro quatuor millia janitores, et totidem psalt, canentes Domino in organis qu fecerat ad canendum.
Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Isral populo suo, et habitationem Jerusalem usque in ternum.
Juxta prcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad simil sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
Et custodiant observationes tabernaculi fderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.