Clementine Vulgate
Księga Daniela 13:25
Tytuł oryginalnyProphetia Danielis
Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui su : et ad ipsum confluebant Judi, eo quod esset honorabilior omnium.
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :
et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent clum, neque recordarentur judiciorum justorum.
Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : stus quippe erat :
Et fecerunt sicut prceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egress sunt per posticum ut afferrent qu jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Ingemuit Susanna, et ait : Angusti sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.
Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus terne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, qu isti malitiose composuerunt adversum me.
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :
Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Isral, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Isral ?
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, qu operabaris prius :
judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.
Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.
Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :
sic faciebatis filiabus Isral, et ill timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.
Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?