„Umiłowany! Wiernie postępujesz, gdy wyświadczasz usługi braciom, zwłaszcza przychodniom,”

Biblia Warszawska: 3 List św. Jana 1,5

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Daniela 14:1

Tytuł oryginalny
Prophetia Danielis
14:1
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
14:2
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos simil artab duodecim, et oves quadraginta, vinique amphor sex.
14:3
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
14:4
Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit clum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
14:5
Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
14:6
Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus reus, neque comedit aliquando.
14:7
Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.
14:8
Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.
14:9
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis.Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
14:10
Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :
14:11
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
14:12
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
14:13
Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : prcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.
14:14
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.
14:15
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
14:16
Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.
14:17
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
14:18
Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint hc.
14:19
Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
14:20
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per qu ingrediebantur, et consumebant qu erant super mensam.
14:21
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.
14:22
Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
14:23
Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.
14:24
Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.
14:25
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.
14:26
Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.
14:27
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
14:28
Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
14:29
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
14:30
Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
14:31
Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et du oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
14:32
Erat autem Habacuc propheta in Juda, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.
14:33
Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
14:34
Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
14:35
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
14:36
Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.
14:37
Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
14:38
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
14:39
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
14:40
Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
14:41
Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
14:42
Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się ich, gdyż wydam ich w twoje ręce; nikt z nich nie ostoi się przed tobą.
Joz 10:8

W Chrystusie

A teraz, dzieci, trwajcie w nim, abyśmy, gdy się objawi, mogli śmiało stanąć przed nim i nie zostali zawstydzeni przy przyjściu jego.
I Jan 2:28

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ismael był łucznikiem (I Mojż 21:20).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A gdy to, co skażone, przyoblecze się w to, co nieskażone, i to, co śmiertelne, przyoblecze się w nieśmiertelność, wtedy wypełni się słowo napisane: Pochłonięta jest śmierć w zwycięstwie! Gdzież jest, o śmierci, zwycięstwo twoje? Gdzież jest, o śmierci, żądło twoje?
I Kor 15:54-55


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić