Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 4:2

Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis qu audierunt.
Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :
iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem anim ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
Adeamus ergo cum fiducia ad thronum grati : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.