„Starszy, do umiłowanego Gajusa, którego miłuję w prawdzie.”

Biblia Przekład Toruński: 3 List Jana 1,1

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 16:34

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
16:1
Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Isral in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra gypti.
16:2
Et murmuravit omnis congregatio filiorum Isral contra Moysen et Aaron in solitudine.
16:3
Dixeruntque filii Isral ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra gypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?
16:4
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de clo : egrediatur populus, et colligat qu sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
16:5
Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
16:6
Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Isral : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra gypti,
16:7
et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?
16:8
Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
16:9
Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic univers congregationi filiorum Isral : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.
16:10
Cumque loqueretur Aaron ad omnem ctum filiorum Isral, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.
16:11
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
16:12
Audivi murmurationes filiorum Isral. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
16:13
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
16:14
Cumque operuisset superficiem terr, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruin super terram.
16:15
Quod cum vidissent filii Isral, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
16:16
Hic est sermo, quem prcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum qu habitant in tabernaculo sic tolletis.
16:17
Feceruntque ita filii Isral : et collegerunt, alius plus, alius minus.
16:18
Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
16:19
Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.
16:20
Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.
16:21
Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.
16:22
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
16:23
Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et qu coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
16:24
Feceruntque ita ut prceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
16:25
Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.
16:26
Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
16:27
Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
16:28
Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?
16:29
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
16:30
Et sabbatizavit populus die septimo.
16:31
Appellavitque domus Isral nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi simil cum melle.
16:32
Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem prcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra gypti.
16:33
Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
16:34
sicut prcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
16:35
Filii autem Isral comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terr Chanaan.
16:36
Gomor autem decima pars est ephi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

Ale wy jesteście rodem wybranym, królewskim kapłaństwem, narodem świętym, ludem nabytym, abyście rozgłaszali cnoty tego, który was powołał z ciemności do cudownej swojej światłości;
I Piotr 2:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Sara jest jedyną kobietą wspomnianą w Biblii która się śmiała (I Mojż 18:12-13).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Piszę wam, dzieci, gdyż odpuszczone są wam grzechy dla imienia jego.
I Jan 2:12


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić