„Ich serce wołało do Pana. Murze córki Syjonu, wylewaj łzy we dnie i w nocy jak strumień, nie dawaj sobie odpoczynku i niech nie uspokaja się źrenica twego oka.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Lamentacji 2,18

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Sędziów 11:1

Tytuł oryginalny
Liber Judicum
11:1
Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
11:2
Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes : Hres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.
11:3
Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob : congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur.
11:4
In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Isral.
11:5
Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob :
11:6
dixeruntque ad eum : Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
11:7
Quibus ille respondit : Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei ? et nunc venistis ad me necessitate compulsi.
11:8
Dixeruntque principes Galaad ad Jephte : Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
11:9
Jephte quoque dixit eis : Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps ?
11:10
Qui responderunt ei : Dominus, qui hc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
11:11
Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
11:12
Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent : Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam ?
11:13
Quibus ille respondit : Quia tulit Isral terram meam, quando ascendit de gypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem : nunc ergo cum pace redde mihi eam.
11:14
Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon :
11:15
Hc dicit Jephte : Non tulit Isral terram Moab, nec terram filiorum Ammon :
11:16
sed quando de gypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
11:17
Misitque nuntios ad regem Edom, dicens : Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum prbere contempsit. Mansit itaque in Cades,
11:18
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab : venitque contra orientalem plagam terr Moab, et castrametatus est trans Arnon : nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terr Moab.)
11:19
Misit itaque Isral nuntios ad Sehon regem Amorrhorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei : Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
11:20
Qui et ipse Isral verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos : sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.
11:21
Tradiditque eum Dominus in manus Isral cum omni exercitu suo : qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhi habitatoris regionis illius,
11:22
et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem.
11:23
Dominus ergo Deus Isral subvertit Amorrhum, pugnante contra illum populo suo Isral, et tu nunc vis possidere terram ejus ?
11:24
nonne ea qu possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur ? qu autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem :
11:25
nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab ; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Isral, et pugnaverit contra eum,
11:26
quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aror et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis ?
11:27
Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Isral, et inter filios Ammon.
11:28
Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, qu per nuntios mandaverat.
11:29
Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,
11:30
votum vovit Domino, dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas,
11:31
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus me, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.
11:32
Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos : quos tradidit Dominus in manus ejus.
11:33
Percussitque ab Aror usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, qu est vineis consita, plaga magna nimis : humiliatique sunt filii Ammon a filiis Isral.
11:34
Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos.
11:35
Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait : Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es : aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
11:36
Cui illa respondit : Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
11:37
Dixitque ad patrem : Hoc solum mihi prsta quod deprecor : dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
11:38
Cui ille respondit : Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
11:39
Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, qu ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Isral, et consuetudo servata est,
11:40
ut post anni circulum conveniant in unum fili Isral, et plangant filiam Jephte Galaadit diebus quatuor.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Jest on jak drzewo zasadzone nad wodą, które nad potok zapuszcza swoje korzenie, nie boi się, gdy upał nadchodzi, lecz jego liść pozostaje zielony, i w roku posuchy się nie frasuje i nie przestaje wydawać owocu.
Jer 17:8

W Chrystusie

W którym są ukryte wszystkie skarby mądrości i poznania.
Kol 2:3

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Księdze Rodzaju w rozdziale 20 (I Mojż 20) możemy przeczytać jak Abraham okłamał Króla Abimelecha o tym że Sara nie jest jego żoną tylko jego siostrą. Z tego powodu Abimelech wziął ją da Haremu. Wynikiem tego wszystkie kobiety w domu Abimelecha stały się bezpłodne dopóki Sara nie została zwrócona Abrahamowi. Abraham modlił się o dom Abimelecha i kobiety zostały uzdrowione. Tak naprawdę jednak Abraham nie skłamał gdyż Sara był naprawdę jego siostrą tyle że z innego ojca (I Mojż 20:17-18).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Twoją, Panie, jest wielkość i moc, i majestat, i sława, i chwała, gdyż wszystko, co jest na niebie i na ziemi, do ciebie należy, twoim Panie, jest królestwo i Ty jesteś wyniesiony jako głowa nad wszystko.
I Kron 29:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić