„Wstańcie a przejdziecie strumień Arnon: otom dał w rękę twoję Sehon, króla Hesebon, Amorejczyka, i ziemię jego poczni posiadać a stocz przeciw niemu bitwę.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Powtórzonego Prawa 2,24

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 48:18

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
48:1
His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod grotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
48:2
Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
48:3
Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, qu est in terra Chanaan : benedixitque mihi,
48:4
et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
48:5
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra gypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
48:6
Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
48:7
Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephrat, qu alio nomine appellatur Bethlehem.
48:8
Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?
48:9
Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
48:10
Oculi enim Isral caligabant pr nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
48:11
dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
48:12
Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
48:13
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Isral : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
48:14
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
48:15
Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in prsentem diem :
48:16
angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
48:17
Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
48:18
Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
48:19
Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.
48:20
Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Isral, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
48:21
Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
48:22
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhi in gladio et arcu meo.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Jezus zaś, usłyszawszy to, odpowiedział mu: Nie bój się, tylko wierz, a będzie uzdrowiona.
Łuk 8:50

W Chrystusie

Ale weźmiecie moc Ducha Świętego, kiedy zstąpi na was, i będziecie mi świadkami w Jerozolimie i w całej Judei, i w Samarii, i aż po krańce ziemi.
Dz 1:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Była nienazwana rzeka która wypływała z Ogrodu Eden i rozdzielała się na cztery inne, nosiły one nazwy: Piszon, Gichon, Chiddekel (Tygrys) i Eufrat (I Mojż 2:10-14).
PotopOgród Eden

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A Jezus znowu przemówił do nich tymi słowy: Ja jestem światłością świata; kto idzie za mną, nie będzie chodził w ciemności, ale będzie miał światłość żywota.
Jan 8:12


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić