Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 16:1
Tytuł oryginalny
Liber Genesis
Liber Genesis
dixit marito suo : Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
tulit Agar gyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cperant in terra Chanaan : et dedit eam viro suo uxorem.
Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me : ego dedi ancillam meam in sinum tuum, qu videns quod conceperit, despectui me habet : judicet Dominus inter me et te.
Cui respondens Abram : Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aqu in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
dixit ad illam : Agar ancilla Sarai, unde venis ? et quo vadis ? Qu respondit : A facie Sarai domin me ego fugio.
Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismal, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis me.
Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.