„nie zdradzając, ale we wszytkim dobrą wierność pokazując: aby naukę zbawiciela naszego, Boga, we wszytkim ozdobili.”

Biblia Jakuba Wujka: List do Tytusa 2,10

Clementine Vulgate
Księga Psalmów 25,1

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum
25:1
In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum,et in Domino sperans non infirmabor.
25:2
Proba me, Domine, et tenta me ;ure renes meos et cor meum.
25:3
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,et complacui in veritate tua.
25:4
Non sedi cum concilio vanitatis,et cum iniqua gerentibus non introibo.
25:5
Odivi ecclesiam malignantium,et cum impiis non sedebo.
25:6
Lavabo inter innocentes manus meas,et circumdabo altare tuum, Domine :
25:7
ut audiam vocem laudis,et enarrem universa mirabilia tua.
25:8
Domine, dilexi decorem domus tu,et locum habitationis glori tu.
25:9
Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam,et cum viris sanguinum vitam meam :
25:10
in quorum manibus iniquitates sunt ;dextera eorum repleta est muneribus.
25:11
Ego autem in innocentia mea ingressus sum ;redime me, et miserere mei.
25:12
Pes meus stetit in directo ;in ecclesiis benedicam te, Domine.]

Nawigacja


BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić