Clementine Vulgate
Księga Ozeasza 8:11

Prophetia Osee
[In gutture tuo sit tubaquasi aquila super domum Domini,pro eo quod transgressi sunt fdus meum,et legem meam prvaricati sunt.
Ipsi regnaverunt, et non ex me ;principes exstiterunt, et non cognovi :argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,ut interirent.
Projectus est vitulus tuus, Samaria ;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari ?
Quia ex Isral et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samari.
Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
Hostias offerent,immolabunt carnes et comedent,et Dominus non suscipiet eas :nunc recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum :ipsi in gyptum convertentur.
Et oblitus est Isral factoris sui,et dificavit delubra ;et Judas multiplicavit urbes munitas ;et mittam ignem in civitates ejus,et devorabit des illius.]