„Oblicze Pańskie rozproszyło ich, a nie wejrzy na nich więcej; nieprzyjaciele kapłanów nie szanują, a nad starcami miłosierdzia nie używają.”

Biblia Gdańska (1881): Treny Jeremijaszowe 4,16

Clementine Vulgate
Księga Liczb 21:12

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
21:1
Quod cum audisset Chananus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Isral per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prdam.
21:2
At Isral voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.
21:3
Exaudivitque Dominus preces Isral, et tradidit Chananum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.
21:4
Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam qu ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tdere cpit populum itineris ac laboris :
21:5
locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de gypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aqu : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.
21:6
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
21:7
venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
21:8
et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem neum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.
21:9
Fecit ergo Moyses serpentem neum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
21:10
Profectique filii Isral castrametati sunt in Oboth.
21:11
Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine qu respicit Moab contra orientalem plagam.
21:12
Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.
21:13
Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, qu est in deserto, et prominet in finibus Amorrhi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhos.
21:14
Unde dicitur in libro bellorum Domini : [Sicut fecit in mari Rubro,sic faciet in torrentibus Arnon.
21:15
Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,et recumberent in finibus Moabitarum.]
21:16
Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.
21:17
Tunc cecinit Isral carmen istud : [Ascendat puteus.] Concinebant :
21:18
[Puteus, quem foderunt principeset paraverunt duces multitudinisin datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana.
21:19
De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.
21:20
De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
21:21
Misit autem Isral nuntios ad Sehon regem Amorrhorum, dicens :
21:22
Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
21:23
Qui concedere noluit ut transiret Isral per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.
21:24
A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti prsidio tenebantur termini Ammonitarum.
21:25
Tulit ergo Isral omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.
21:26
Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, qu ditionis illius fuerat usque Arnon.
21:27
Idcirco dicitur in proverbio : [Venite in Hesebon : dificetur, et construatur civitas Sehon :
21:28
ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
21:29
V tibi Moab ; peristi popule Chamos.Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhorum Sehon.
21:30
Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon :lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.]
21:31
Habitavit itaque Isral in terra Amorrhi.
21:32
Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.
21:33
Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.
21:34
Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhorum habitatori Hesebon.
21:35
Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

Przeto przyobleczcie się jako wybrani Boży, święci i umiłowani, w serdeczne współczucie, w dobroć, pokorę, łagodność i cierpliwość,
Kol 3:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Podróż powrotna Ezdrasza z Babilonu trwała aż 4 miesiące (Ezdrasza 7:9).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A takie jest to świadectwo, że żywot wieczny dał nam Bóg, a żywot ten jest w Synu jego.
I Jan 5:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić