„Micheasz odpowiedział: Oto ty sam zobaczysz tego dnia, kiedy wejdziesz do najskrytszej komnaty, aby się ukryć.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: II Księga Kronik 18,24

Clementine Vulgate
Księga Liczb 11:31

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
11:1
Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.
11:2
Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.
11:3
Vocavitque nomen illius, Incensio : eo quod incesus fuisset contra eos ignis Domini.
11:4
Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Isral, et ait : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ?
11:5
recordamur piscium quos comedebamus in gypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cpe, et allia.
11:6
Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.
11:7
Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii.
11:8
Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.
11:9
Cumque descederet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
11:10
Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde : sed et Moysi intoleranda res visa est,
11:11
et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum ? quare non invenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ?
11:12
Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi : Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum ?
11:13
Unde mihi carnes ut dem tant multitudini ? flent contra me, dicentes : Da nobis carnes ut comedamus.
11:14
Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.
11:15
Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.
11:16
Et dixit Dominus ad Moysen : Congrega mihi septuaginta viros de senibus Isral, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri : et duces eos ad ostium tabernaculi fderis, faciesque ibi stare tecum,
11:17
ut descendam et loquar tibi : et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.
11:18
Populo quoque dices : Sanctificamini (cras comedetis carnes : ego enim audivi vos dicere : Quis dabit nobis escas carnium ? bene nobis erat in gypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis :
11:19
non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem,
11:20
sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod replueritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes : Quare egressi sumus ex gypto ?
11:21
Et ait Moyses : Sexcenta millia peditum hujus populi sunt : et tu dicis : Dabo eis esum carnium mense integro ?
11:22
numquid ovium et boum multitudo cdetur, ut possit sufficere ad cibum ? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient ?
11:23
Cui respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida est ? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur.
11:24
Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Isral, quos stare fecit circa tabernaculum.
11:25
Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.
11:26
Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum.
11:27
Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens : Eldad et Medad prophetant in castris.
11:28
Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait : Domine mi Moyses, prohibe eos.
11:29
At ille : Quid, inquit mularis pro me ? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ?
11:30
Reversusque est Moyses, et majores natu Isral in castra.
11:31
Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in are duobus cubitis altitudine super terram.
11:32
Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum : qui parum, decem coros : et siccaverunt eas per gyrum castrorum.
11:33
Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus : et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis.
11:34
Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscenti : ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscenti, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

Nie bacząc na fałszywych braci, którzy po kryjomu zostali wprowadzeni i potajemnie weszli, aby wyszpiegować naszą wolność, którą mamy w Chrystusie, żeby nas podbić w niewolę...
Gal 2:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jest aż 6 kobiet o imieniu Maria wymienionych w Nowym Testamencie.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Zaufaj Panu z całego swojego serca i nie polegaj na własnym rozumie! Pamiętaj o Nim na wszystkich swoich drogach, a On prostować będzie twoje ścieżki!
Przyp 3:5-6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić