„A ty mów co należy na zdrową naukę.”

Biblia Gdańska (1632): Tytusa 2,1

Clementine Vulgate
Księga Liczb 11:18

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
1Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. 2Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3Vocavitque nomen illius, Incensio : eo quod incesus fuisset contra eos ignis Domini. 4Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Isral, et ait : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? 5recordamur piscium quos comedebamus in gypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cpe, et allia. 6Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. 7Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. 8Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9Cumque descederet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. 10Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde : sed et Moysi intoleranda res visa est, 11et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum ? quare non invenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ? 12Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi : Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum ? 13Unde mihi carnes ut dem tant multitudini ? flent contra me, dicentes : Da nobis carnes ut comedamus. 14Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. 15Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. 16Et dixit Dominus ad Moysen : Congrega mihi septuaginta viros de senibus Isral, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri : et duces eos ad ostium tabernaculi fderis, faciesque ibi stare tecum, 17ut descendam et loquar tibi : et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. 18Populo quoque dices : Sanctificamini (cras comedetis carnes : ego enim audivi vos dicere : Quis dabit nobis escas carnium ? bene nobis erat in gypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis : 19non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, 20sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod replueritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes : Quare egressi sumus ex gypto ? 21Et ait Moyses : Sexcenta millia peditum hujus populi sunt : et tu dicis : Dabo eis esum carnium mense integro ? 22numquid ovium et boum multitudo cdetur, ut possit sufficere ad cibum ? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient ? 23Cui respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida est ? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. 24Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Isral, quos stare fecit circa tabernaculum. 25Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. 26Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. 27Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens : Eldad et Medad prophetant in castris. 28Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait : Domine mi Moyses, prohibe eos. 29At ille : Quid, inquit mularis pro me ? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ? 30Reversusque est Moyses, et majores natu Isral in castra. 31Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in are duobus cubitis altitudine super terram. 32Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum : qui parum, decem coros : et siccaverunt eas per gyrum castrorum. 33Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus : et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. 34Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscenti : ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscenti, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

Aby każdy, kto w niego wierzy nie zginął, ale miał życie wieczne.
NBG Jan 3:15

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Niektórzy ludzie twierdzą absurdalnie że nie wierzą w Stary Testament tylko w Nowy Testament.
Jezus zacytował aż 22 księgi z 39 ksiąg Starego Testamentu. Być może zacytował je wszystkie, nie wiemy tego ponieważ Ewangelie zawierają tylko niewielką część tego, co powiedział i zrobił podczas swojej służby. Apostoł Jan mówi nam przecież, że świat ledwie mógłby pomieścić księgi, które można by napisać, gdyby wszystkie wypowiedzi i działania naszego Pana zostały zapisane.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Czemu rozpaczasz, duszo moja, I czemu drżysz we mnie? Ufaj Bogu, gdyż jeszcze sławić go będę: On jest zbawieniem moim i Bogiem moim!
Ps 42:12


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić