Clementine Vulgate
Księga Izajasza 8:15
Tytuł oryginalny
Prophetia Isaiæ
Prophetia Isaiæ
Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prdare.
et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina prdari :
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samari, coram rege Assyriorum.
[Pro eo quod abjecit populus isteaquas Silo, qu vadunt cum silentio,et assumpsit magis Rasin,et filium Romeli :
propter hoc ecce Dominus adducet super eosaquas fluminis fortes et multas,regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,et ascendet super omnes rivos ejus,et fluet super universas ripas ejus ;
et ibit per Judam, inundans, et transiens :usque ad collum veniet.Et erit extensio alarum ejusimplens latitudinem terr tu, o Emmanuel !
Congregamini, populi, et vincimini ;et audite, univers procul terr :confortamini, et vincimini ;accingite vos, et vincimini.
Hc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,ne irem in via populi hujus, dicens :
Non dicatis : Conjuratio ;omnia enim qu loquitur populus iste, conjuratio est :et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
et erit vobis in sanctificationem ;in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,duabus domibus Isral ;in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominusin signum, et in portentum Israla Domino exercituum,qui habitat in monte Sion :
et cum dixerint ad vos :Qurite a pythonibuset a divinis qui strident in incantationibus suis :numquid non populus a Deo suo requiret,pro vivis a mortuis ?
ad legem magis et ad testimonium.Quod si non dixerint juxta verbum hoc,non erit eis matutina lux.
Et transibit per eam, corruet, et esuriet ;et cum esurierit, irascetur.Et maledicet regi suo, et Deo suo,et suscipiet sursum,
et ad terram intuebitur ;et ecce tribulatio et tenebr,dissolutio et angustia,et caligo persequens,et non poterit avolare de angustia sua.]