Clementine Vulgate
Księga Izajasza 11:2

Prophetia Isaiæ
Et requiescet super eum spiritus Domini :spiritus sapienti et intellectus,spiritus consilii et fortitudinis,spiritus scienti et pietatis ;
et replebit eum spiritus timoris Domini.Non secundum visionem oculorum judicabit,neque secundum auditum aurium arguet ;
sed judicabit in justitia pauperes,et arguet in quitate pro mansuetis terr ;et percutiet terram virga oris sui,et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Habitabit lupus cum agno,et pardus cum hdo accubabit ;vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,et puer parvulus minabit eos.
Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ;et in caverna reguliqui ablactatus fuerit manum suam mittet.
Non nocebunt, et non occidentin universo monte sancto meo,quia repleta est terra scientia Domini, sicut aqu maris operientes.]
[In die illa radix Jesse,qui stat in signum populorum,ipsum gentes deprecabuntur,et erit sepulchrum ejus gloriosum.
Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suamad possidendum residuum populi sui,quod relinquetur ab Assyriis, et ab gypto,et a Phetros, et ab thiopia, et ab lam, et a Sennaar,et ab Emath, et ab insulis maris.
Et levabit signum in nationes,et congregabit profugos Isral,et dispersos Juda colligeta quatuor plagis terr.
Et auferetur zelus Ephraim,et hostes Juda peribunt ;Ephraim non mulabitur Judam,et Judas non pugnabit contra Ephraim.
Et volabunt in humeros Philisthiim per mare,simul prdabuntur filios orientis ;Iduma et Moab prceptum manus eorum,et filii Ammon obedientes erunt.
Et desolabit Dominus linguam maris gypti,et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ;et percutiet eum in septem rivis,ita ut transeant per eum calceati.
Et erit via residuo populo meoqui relinquetur ab Assyriis,sicut fuit Israliin die illa qua ascendit de terra gypti.]