„Ziemia Tappuach należała do Manassesa, samo zaś Tappuach, graniczące z posiadłościami Manassesa, do synów Efraima.”

Biblia Warszawska: Księga Jozuego 17,8

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 12:8

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Marcum
12:1
Et cpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et dificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
12:2
Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vine.
12:3
Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
12:4
Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
12:5
Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cdentes, alios vero occidentes.
12:6
Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
12:7
Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hres : venite, occidamus eum : et nostra erit hreditas.
12:8
Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.
12:9
Quid ergo faciet dominus vine ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
12:10
Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt dificantes, hic factus est in caput anguli :
12:11
a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
12:12
Et qurebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
12:13
Et mittunt ad eum quosdam ex pharisis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
12:14
Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Csari, an non dabimus ?
12:15
Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
12:16
At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hc, et inscriptio ? Dicunt ei : Csaris.
12:17
Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur qu sunt Csaris, Csari : et qu sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
12:18
Et venerunt ad eum sadduci, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :
12:19
Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
12:20
Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
12:21
Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
12:22
Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
12:23
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.
12:24
Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?
12:25
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in clis.
12:26
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?
12:27
Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
12:28
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
12:29
Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Isral, Dominus Deus tuus, Deus unus est :
12:30
et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
12:31
Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
12:32
Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius prter eum.
12:33
Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
12:34
Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
12:35
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scrib Christum filium esse David ?
12:36
Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
12:37
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.
12:38
Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
12:39
et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cnis :
12:40
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolix orationis : hi accipient prolixius judicium.
12:41
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret s in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
12:42
Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
12:43
et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
12:44
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hc vero de penuria sua omnia qu habuit misit totum victum suum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się, bo już nie doznasz zawstydzenia, i nie zrażaj się, bo już nie zostaniesz zhańbiona, gdyż zapomnisz o hańbie swojej młodości i nie będziesz pamiętać opłakanego stanu twojego wdowieństwa.
Iz 54:4

W Chrystusie

Który nas wyrwał z mocy ciemności i przeniósł do Królestwa Syna swego umiłowanego,
Kol 1:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Anioły czasami jedzą (I Mojż 18:1-8, I Mojż 18:22 i I Mojż 19:1). Zobacz także: (Ps 78:23-25).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem Pan nie odrzuca na wieki: Gdy zasmuca, znowu się lituje według obfitości swojej łaski. Zaiste, nieumyślnie trapi i zasmuca synów ludzkich.
Treny 3:31-33


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić