Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 14:34
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
Evangelium secundum Lucam
Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ?
Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :
Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :
Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
Hc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
Et cperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
Et reversus servus nuntiavit hc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et ccos, et claudos introduc huc.
Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
Quis enim ex vobis volens turrim dificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus qu possidet, non potest meus esse discipulus.
Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.