„Która opuszcza przewodnika swojej młodości i zapomina o przymierzu swojego Boga;”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Przysłów 2,17

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 9:31

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
9:1
Et prteriens Jesus vidit hominem ccum a nativitate :
9:2
et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut ccus nasceretur ?
9:3
Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.
9:4
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :
9:5
quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
9:6
Hc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
9:7
et dixit ei : Vade, lava in natatoria Silo (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
9:8
Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.
9:9
Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
9:10
Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?
9:11
Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Silo, et lava. Et abii, et lavi, et video.
9:12
Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
9:13
Adducunt eum ad pharisos, qui ccus fuerat.
9:14
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
9:15
Iterum ergo interrogabant eum pharisi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
9:16
Dicebant ergo ex pharisis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hc signa facere ? Et schisma erat inter eos.
9:17
Dicunt ergo cco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.
9:18
Non crediderunt ergo Judi de illo, quia ccus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :
9:19
et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia ccus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?
9:20
Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia ccus natus est :
9:21
quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : tatem habet, ipse de se loquatur.
9:22
Hc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judos : jam enim conspiraverunt Judi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
9:23
Propterea parentes ejus dixerunt : Quia tatem habet, ipsum interrogate.
9:24
Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat ccus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.
9:25
Dixit ergo eis ille : si peccator est, nescio ; unum scio, quia ccus cum essem, modo video.
9:26
Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?
9:27
Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?
9:28
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
9:29
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
9:30
Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :
9:31
scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
9:32
A sculo non est auditum quia quis aperuit oculos cci nati.
9:33
Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
9:34
Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
9:35
Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
9:36
Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?
9:37
Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
9:38
At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
9:39
Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cci fiant.
9:40
Et audierunt quidam ex pharisis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cci sumus ?
9:41
Dixit eis Jesus : Si cci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I Nie bójcie się tych, którzy zabijają ciało, ale duszy zabić nie mogą; bójcie się raczej tego, który może i duszę i ciało zniszczyć w piekle.
Mat 10:28

W Chrystusie

Tak więc, jeśli ktoś jest w Chrystusie, nowym jest stworzeniem; stare przeminęło, oto wszystko stało się nowe.
II Kor 5:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Salomon miał czarne falowane włosy (PnP 5:11).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Imię Pana jest mocną wieżą; chroni się do niej sprawiedliwy i jest bezpieczny.
Przyp 18:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić