„Skoro już dusze swoje uświęciliście, będąc posłuszni prawdzie celem zdobycia nieobłudnej miłości bratniej, jedni drugich gorąco czystym sercem umiłujcie.”

Biblia Tysiąclecia: 1 List św. Piotra 1,22

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 8:30

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
8:1
Jesus autem perrexit in montem Oliveti :
8:2
et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
8:3
Adducunt autem scrib et pharisi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,
8:4
et dixerunt ei : Magister, hc mulier modo deprehensa est in adulterio.
8:5
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?
8:6
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
8:7
Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8:8
Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
8:9
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
8:10
Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?
8:11
Qu dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.
8:12
Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vit.
8:13
Dixerunt ergo ei pharisi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.
8:14
Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
8:15
Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;
8:16
et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.
8:17
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
8:18
Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
8:19
Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
8:20
Hc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
8:21
Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
8:22
Dicebant ergo Judi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ?
8:23
Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
8:24
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
8:25
Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.
8:26
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego qu audivi ab eo, hc loquor in mundo.
8:27
Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
8:28
Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveris Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hc loquor :
8:29
et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego qu placita sunt ei, facio semper.
8:30
Hc illo loquente, multi crediderunt in eum.
8:31
Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
8:32
et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
8:33
Responderunt ei : Semen Abrah sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
8:34
Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
8:35
Servus autem non manet in domo in ternum : filius autem manet in ternum.
8:36
Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
8:37
Scio quia filii Abrah estis : sed quritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
8:38
Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos qu vidistis apud patrem vestrum, facitis.
8:39
Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrah estis, opera Abrah facite.
8:40
Nunc autem quritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.
8:41
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.
8:42
Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
8:43
Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.
8:44
Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
8:45
Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
8:46
Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?
8:47
Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
8:48
Responderunt ergo Judi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dmonium habes ?
8:49
Respondit Jesus : Ego dmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
8:50
Ego autem non quro gloriam meam : est qui qurat, et judicet.
8:51
Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in ternum.
8:52
Dixerunt ergo Judi : Nunc cognovimus quia dmonium habes. Abraham mortuus est, et prophet ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in ternum.
8:53
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophet mortui sunt. Quem teipsum facis ?
8:54
Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
8:55
et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
8:56
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.
8:57
Dixerunt ergo Judi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?
8:58
Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
8:59
Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł jej anioł: Nie bój się, Mario, znalazłaś bowiem łaskę u Boga.
Łuk 1:30

W Chrystusie

Do świętych i wierzących braci w Chrystusie, którzy są w Kolosach: Łaska wam i pokój od Boga, Ojca naszego i od Pana Jezusa Chrystusa.
Kol 1:2

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Joab został dowódcą i naczelnikiem Dawida, ponieważ podczas bitwy o Jebus (Jerozolimę) jako pierwszy wtargnął i zabił wrogów (I Kron 11:6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Dawajcie, a będzie wam dane; miarę dobrą, natłoczoną, potrzęsioną i przepełnioną dadzą w zanadrze wasze; albowiem jakim sądem sądzicie, takim was osądzą, i jaką miarą mierzycie, taką i wam odmierzą.
Łuk 6:38


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić