„I przyprowadzili do Niego głuchego, który miał trudności z mówieniem, i prosili Go, aby położył na niego rękę.”

Biblia Przekład Toruński: Ewangelia Marka 7,32

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 21:16

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
21:1
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :
21:2
erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanal, qui erat a Cana Galil, et filii Zebedi, et alii ex discipulis ejus duo.
21:3
Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.
21:4
Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
21:5
Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.
21:6
Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere pr multitudine piscium.
21:7
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
21:8
Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
21:9
Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
21:10
Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
21:11
Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
21:12
Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est.
21:13
Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
21:14
Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
21:15
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
21:16
Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
21:17
Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.
21:18
Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
21:19
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
21:20
Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?
21:21
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?
21:22
Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.
21:23
Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?
21:24
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hc : et scimus quia verum est testimonium ejus.
21:25
Sunt autem et alia multa qu fecit Jesus : qu si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się, robaczku Jakubie, ty, garstko Izraela! Ja cię wspomogę - mówi Pan - twoim odkupicielem jest Święty Izraelski.
Iz 41:14

W Chrystusie

Tym zaś, który nas utwierdza wraz z wami w Chrystusie, który nas namaścił, jest Bóg,
II Kor 1:21

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Wygląda na to że dwie prominentne kobiety Ewodia i Syntycha z kościoła w Filippi nie dogadywały się ze sobą za dobrze. Paweł prosił je aby żyły ze sobą w harmonii (Fil 4:2-3).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A urodzi syna i nadasz mu imię Jezus; albowiem On zbawi lud swój od grzechów jego.
Mat 1:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić