„Zachowajcie samych siebie w miłości Boga, oczekując miłosierdzia naszego Pana Jezusa Chrystusa ku życiu wiecznemu.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: List Judy 1,21

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 20:12

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
20:1
Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebr essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.
20:2
Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
20:3
Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
20:4
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus prcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
20:5
Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
20:6
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
20:7
et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
20:8
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :
20:9
nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
20:10
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
20:11
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
20:12
et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
20:13
Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.
20:14
Hc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
20:15
Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
20:16
Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).
20:17
Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
20:18
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hc dixit mihi.
20:19
Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent claus, ubi erant discipuli congregati propter metum Judorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
20:20
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
20:21
Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
20:22
Hc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :
20:23
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
20:24
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
20:25
Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
20:26
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
20:27
Deinde dicit Thom : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
20:28
Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.
20:29
Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.
20:30
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, qu non sunt scripta in libro hoc.
20:31
Hc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wyjdź na górę wysoką, zwiastunie dobrej wieści, Syjonie! Podnieś mocno swój głos, zwiastunie dobrej wieści, Jeruzalem! Podnieś, Nie bój się! Mów do miast judzkich: Oto wasz Bóg!
Iz 40:9

W Chrystusie

W którym mamy odkupienie, odpuszczenie grzechów.
Kol 1:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ziemia była całkowicie pokryta wodą dwa razy: podczas stworzenia (I Mojż 1) i podczas potopu (I Mojż 7).
Potop

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I będziecie w nienawiści u wszystkich dla imienia mego; ale kto wytrwa do końca, będzie zbawiony.
Mar 13:13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić