„I wołał (Mojżesz) do Pana; a ukazał mu Pan drzewo, które gdy wrzucił do wód, stały się słodkie wody. Tam mu ustawił prawa i sądy, i tam go kusił;”

Biblia Gdańska (1632): 2 Mojżeszowa 15,25

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 20:30

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
20:1
Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
20:2
Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Grciam :
20:3
ubi cum fecisset menses tres, fact sunt illi insidi a Judis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
20:4
Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.
20:5
Hi cum prcessissent, sustinuerunt nos Troade :
20:6
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
20:7
Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
20:8
Erant autem lampades copios in cnaculo, ubi eramus congregati.
20:9
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
20:10
Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
20:11
Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
20:12
Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
20:13
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
20:14
Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
20:15
Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
20:16
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
20:17
A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesi.
20:18
Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
20:19
serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, qu mihi acciderunt ex insidiis Judorum :
20:20
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
20:21
testificans Judis atque gentilibus in Deum pnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
20:22
Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : qu in ea ventura sint mihi, ignorans :
20:23
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
20:24
Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium grati Dei.
20:25
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prdicans regnum Dei.
20:26
Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
20:27
Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
20:28
Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
20:29
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
20:30
Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
20:31
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
20:32
Et nunc commendo vos Deo, et verbo grati ipsius, qui potens est dificare, et dare hreditatem in sanctificatis omnibus.
20:33
Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
20:34
ipsi scitis : quoniam ad ea qu mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus ist.
20:35
Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.
20:36
Et cum hc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
20:37
Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
20:38
dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Usprawiedliwieni tedy z wiary, pokój mamy z Bogiem przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa,
Rzym 5:1

W Chrystusie

Już was nie nazywam sługami, bo sługa nie wie, co czyni pan jego; lecz nazwałem was przyjaciółmi, bo wszystko, co słyszałem od Ojca mojego, oznajmiłem wam.
Jan 15:15

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Król Ahaszwerosz wyprawił ucztę która trwała nieprzetrwanie aż 180 dni (Est 1,3-4).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Lecz powiedział do mnie: Dosyć masz, gdy masz łaskę moją, albowiem pełnia mej mocy okazuje się w słabości. Najchętniej więc chlubić się będę słabościami, aby zamieszkała we mnie moc Chrystusowa.
II Kor 12:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić