Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Tymoteusza 3:5
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda
Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda
erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, qu ducuntur variis desideriis :
Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochi, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
et quia ab infantia sacras litteras nosti, qu te possunt instruere ad salutem, per fidem qu est in Christo Jesu.
Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :