Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Koryntian 7:22
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
Iis autem qui matrimonio juncti sunt, prcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat prputium. In prputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
De virginibus autem prceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est qu Domini sunt, quomodo placeat Deo.
Et mulier innupta, et virgo, cogitat qu Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Qu autem nupta est, cogitat qu sunt mundi, quomodo placeat viro.
Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem prbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens su voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.