„A wszedszy do bóżnice, mówił bezpiecznie przez trzy miesiące, rozmawiając i namawiając o królestwie Bożym.”

Biblia Jakuba Wujka: Dzieje Apostolskie 19,8

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Królewska 12:27

Tytuł oryginalny
Liber Tertius Regum
12:1
Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem.
12:2
At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto.
12:3
Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
12:4
Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.
12:5
Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
12:6
iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ?
12:7
Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
12:8
Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
12:9
dixitque ad eos : Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos ?
12:10
Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes : Pater tuus aggravavit jugum nostrum : tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
12:11
Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
12:12
Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens : Revertimini ad me die tertia.
12:13
Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
12:14
et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
12:15
Et non acquievit rex populo : quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat.
12:16
Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Quæ nobis pars in David ? vel quæ hæreditas in filio Isai ? vade in tabernacula tua, Israël : nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
12:17
Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
12:18
Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem :
12:19
recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem.
12:20
Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam.
12:21
Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.
12:22
Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens :
12:23
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens :
12:24
Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus.
12:25
Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi : et egressus inde ædificavit Phanuel.
12:26
Dixitque Jeroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David,
12:27
si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum.
12:28
Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
12:29
Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan :
12:30
et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
12:31
Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
12:32
Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat : constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat.
12:33
Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo : et fecit solemnitatem filiis Israël, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A Gedaliasz, syn Achikama, syna Szafana, przysiągł im i ich ludziom tak: Nie bójcie się być poddanymi Chaldejczyków; zostańcie w kraju i służcie królowi babilońskiemu, a dobrze wam będzie!
Jer 40:9

W Chrystusie

Wiedząc to, że nasz stary człowiek został wespół z nim ukrzyżowany, aby grzeszne ciało zostało unicestwione, byśmy już nadal nie służyli grzechowi;
Rzym 6:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Dzieje Apostolskie wspominają (Dz 19:23-41) o wielkich rozruchach jakie miały miejsce w Efezie. Najwidoczniej zaczęły się one niewinnie ale wkrótce "napełniło się całe miasto wrzawą" (Dz 19:29). Najzabawniejsze jest jednak to że werset 32 mówi o tym iż większość zgromadzonych tam ludzi nie wiedziało dlaczego się tam znajduje i z jakiego powodu krzyczy razem z tłumem.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A wiemy, że Bóg współdziała we wszystkim ku dobremu z tymi, którzy Boga miłują, to jest z tymi, którzy według postanowienia jego są powołani.
Rzym 8:28


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić