Clementine Vulgate
Księga Hioba 21:28

Tytuł oryginalny
Liber Job21:1

Respondens autem Job, dixit :
21:2

[Audite, quso, sermones meos,et agite pnitentiam.
21:3

Sustinete me, et ego loquar :et post mea, si videbitur, verba, ridete.
21:4

Numquid contra hominem disputatio mea est,ut merito non debeam contristari ?
21:5

Attendite me et obstupescite,et superponite digitum ori vestro.
21:6

Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,et concutit carnem meam tremor.
21:7

Quare ergo impii vivunt,sublevati sunt, confortatique divitiis ?
21:8

Semen eorum permanet coram eis :propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
21:9

Domus eorum secur sunt et pacat,et non est virga Dei super illos.
21:10

Bos eorum concepit, et non abortivit :vacca peperit, et non est privata ftu suo.
21:11

Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,et infantes eorum exultant lusibus.
21:12

Tenent tympanum et citharam,et gaudent ad sonitum organi.
21:13

Ducunt in bonis dies suos,et in puncto ad inferna descendunt.
21:14

Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,et scientiam viarum tuarum nolumus.
21:15

Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
21:16

Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,consilium impiorum longe sit a me.
21:17

Quoties lucerna impiorum extinguetur,et superveniet eis inundatio,et dolores dividet furoris sui ?
21:18

Erunt sicut pale ante faciem venti,et sicut favilla quam turbo dispergit.
21:19

Deus servabit filiis illius dolorem patris,et cum reddiderit, tunc sciet.
21:20

Videbunt oculi ejus interfectionem suam,et de furore Omnipotentis bibet.
21:21

Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,et si numerus mensium ejus dimidietur ?
21:22

Numquid Deus docebit quispiam scientiam,qui excelsos judicat ?
21:23

Iste moritur robustus et sanus,dives et felix :
21:24

viscera ejus plena sunt adipe,et medullis ossa illius irrigantur :
21:25

alius vero moritur in amaritudine animabsque ullis opibus :
21:26

et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos.
21:27

Certe novi cogitationes vestras,et sententias contra me iniquas.
21:28

Dicitis enim : Ubi est domus principis ?et ubi tabernacula impiorum ?
21:29

Interrogate quemlibet de viatoribus,et hc eadem illum intelligere cognoscetis :
21:30

quia in diem perditionis servatur malus,et ad diem furoris ducetur.
21:31

Quis arguet coram eo viam ejus ?et qu fecit, quis reddet illi ?
21:32

Ipse ad sepulchra ducetur,et in congerie mortuorum vigilabit.
21:33

Dulcis fuit glareis Cocyti,et post se omnem hominem trahet,et ante se innumerabiles.
21:34

Quomodo igitur consolamini me frustra,cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?]