„Przeto teraz wyprowadzą się na przodku prowadzących się a będzie odjęte spiknienie rozpustnych.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Amosa 6,7

Clementine Vulgate
Księga Liczb 31:41

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
31:1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
31:2
Ulciscere prius filios Isral de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
31:3
Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
31:4
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Isral qui mittantur ad bellum.
31:5
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :
31:6
quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
31:7
Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
31:8
et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
31:9
Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :
31:10
tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
31:11
Et tulerunt prdam, et universa qu ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
31:12
et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Isral : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
31:13
Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagog, in occursum eorum extra castra.
31:14
Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
31:15
ait : Cur feminas reservastis ?
31:16
nonne ist sunt, qu deceperunt filios Isral ad suggestionem Balaam, et prvaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?
31:17
ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, qu noverunt viros in coitu, jugulate :
31:18
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :
31:19
et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
31:20
Et de omni prda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia prparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
31:21
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est prceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :
31:22
aurum, et argentum, et s, et ferrum, et plumbum, et stannum,
31:23
et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :
31:24
et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
31:25
Dixit quoque Dominus ad Moysen :
31:26
Tollite summam eorum qu capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :
31:27
dividesque ex quo prdam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
31:28
Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
31:29
et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primiti Domini sunt.
31:30
Ex media quoque parte filiorum Isral accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
31:31
Feceruntque Moyses et Eleazar sicut prceperat Dominus.
31:32
Fuit autem prda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
31:33
boum septuaginta duo millia,
31:34
asinorum sexaginta millia et mille :
31:35
anim hominum sexus feminei, qu non cognoverant viros, triginta duo millia.
31:36
Dataque est media pars his qui in prlio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingent :
31:37
e quibus in partem Domini supputat sunt oves sexcent septuaginta quinque :
31:38
et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :
31:39
de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :
31:40
de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta du anim.
31:41
Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
31:42
ex media parte filiorum Isral, quam separaverat his qui in prlio fuerant.
31:43
De media vero parte, qu contigerat reliqu multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
31:44
et de bobus triginta sex millibus,
31:45
et de asinis triginta millibus quingentis,
31:46
et de hominibus sedecim millibus,
31:47
tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut prceperat Dominus.
31:48
Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :
31:49
Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.
31:50
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in prda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murnulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
31:51
Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
31:52
pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
31:53
Unusquisque enim quod in prda rapuerat, suum erat.
31:54
Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Isral coram Domino.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

I wy sami jako kamienie żywe budujcie się w dom duchowy, w kapłaństwo święte, aby składać duchowe ofiary przyjemne Bogu przez Jezusa Chrystusa.
I Piotr 2:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Saul oddał żonę Dawida Michal człowiekowi o imieniu Palti (I Sam 25:44). Dawid odzyskał ją później (II Sam 3:13-16).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo Pan miłuje prawo I nie opuszcza swoich wiernych, Na wieki ich strzeże; Potomstwo bezbożnych zaś będzie wytępione.
Ps 37:28


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić