„tak zapędzi król Assyryjski pojmanie Egipskie i przeprowadzenie Etiopskie, młodych i starych, nagie i bose, z odkrytemi pośladkami na hańbę Egiptowi.”
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
22:2
Et ait : [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
22:3
Deus fortis meus : sperabo in eum ;scutum meum, et cornu salutis me :elevator meus, et refugium meum ;salvator meus : de iniquitate liberabis me.
22:4
Laudabilem invocabo Dominum,et ab inimicis meis salvus ero.
22:5
Quia circumdederunt me contritiones mortis :torrentes Belial terruerunt me.
22:6
Funes inferni circumdederunt me :prvenerunt me laquei mortis.
22:7
In tribulatione mea invocabo Dominum,et ad Deum meum clamabo :et exaudiet de templo suo vocem meam,et clamor meus veniet ad aures ejus.
22:8
Commota est et contremuit terra ;fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :quoniam iratus est eis.
22:9
Ascendit fumus de naribus ejus,et ignis de ore ejus vorabit :carbones succensi sunt ab eo.
22:10
Inclinavit clos, et descendit :et caligo sub pedibus ejus.
22:11
Et ascendit super cherubim, et volavit :et lapsus est super pennas venti.
22:12
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,cribrans aquas de nubibus clorum.
22:13
Pr fulgore in conspectu ejus,succensi sunt carbones ignis.
22:14
Tonabit de clo Dominus,et excelsus dabit vocem suam.
22:15
Misit sagittas et dissipavit eos ;fulgur, et consumpsit eos.
22:16
Et apparuerunt effusiones maris,et revelata sunt fundamenta orbisab increpatione Domini,ab inspiratione spiritus furoris ejus.
22:17
Misit de excelso, et assumpsit me,et extraxit me de aquis multis.
22:18
Liberavit me ab inimico meo potentissimo,et ab his qui oderant me :quoniam robustiores me erant.
22:19
Prvenit me in die afflictionis me,et factus est Dominus firmamentum meum.
22:20
Et eduxit me in latitudinem :liberavit me, quia complacui ei.
22:21
Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22:22
Quia custodivi vias Domini,et non egi impie a Deo meo.
22:23
Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,et prcepta ejus non amovi a me.
22:24
Et ero perfectus cum eo,et custodiam me ab iniquitate mea.
22:25
Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
22:26
Cum sancto sanctus eris,et cum robusto perfectus.
22:27
Cum electo electus eris,et cum perverso perverteris.
22:28
Et populum pauperem salvum facies :oculisque tuis excelsos humiliabis.
22:29
Quia tu lucerna mea, Domine,et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
22:30
In te enim curram accinctus :in Deo meo transiliam murum.
22:31
Deus, immaculata via ejus ;eloquium Domini igne examinatum :scutum est omnium sperantium in se.
22:32
Quis est Deus prter Dominum,et quis fortis prter Deum nostrum ?
22:33
Deus qui accinxit me fortitudine,et complanavit perfectam viam meam.
22:34
Coquans pedes meos cervis,et super excelsa mea statuens me ;
22:35
docens manus meas ad prlium,et componens quasi arcum reum brachia mea.
22:36
Dedisti mihi clypeum salutis tu,et mansuetudo tua multiplicavit me.
22:37
Dilatabis gressus meos subtus me,et non deficient tali mei.
22:38
Persequar inimicos meos, et conteram,et non convertar donec consumam eos.
22:39
Consumam eos et confringam, ut non consurgant :cadent sub pedibus meis.
22:40
Accinxisti me fortitudine ad prlium :incurvasti resistentes mihi subtus me.
22:41
Inimicos meos dedisti mihi dorsum ;odientes me, et disperdam eos.
22:42
Clamabunt, et non erit qui salvet ;ad Dominum, et non exaudiet eos.
22:43
Delebo eos ut pulverem terr ;quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
22:44
Salvabis me a contradictionibus populi mei ;custodies me in caput gentium :populus quem ignoro serviet mihi.
22:45
Filii alieni resistent mihi ;auditu auris obedient mihi.
22:46
Filii alieni defluxerunt,et contrahentur in angustiis suis.
22:47
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,et exaltabitur Deus fortis salutis me.
22:48
Deus qui das vindictas mihi,et dejicis populos sub me.
22:49
Qui educis me ab inimicis meis,et a resistentibus mihi elevas me :a viro iniquo liberabis me.
22:50
Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,et nomini tuo cantabo :
22:51
magnificans salutes regis sui,et faciens misericordiam christo suo David,et semini ejus in sempiternum.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża. Job 21:9
W Chrystusie
A jeśli dziećmi, to i dziedzicami, dziedzicami Bożymi, a współdziedzicami Chrystusa, jeśli tylko razem z nim cierpimy, abyśmy także razem z nim uwielbieni byli. Rzym 8:17
Kim jesteś i co masz w Chrystusie.
Czy wiesz że?
Ewa znaczy "życie" lub "dawca życia".
Fakty i ciekawostki Biblijne.
Obietnice Boże
My wszyscy tedy, z odsłoniętym obliczem, oglądając jak w zwierciadle chwałę Pana, zostajemy przemienieni w ten sam obraz, z chwały w chwałę, jak to sprawia Pan, który jest Duchem. II Kor 3:18
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."
Szukaj w dialogach
Beta
Wczytywanie listy ksiąg ...
Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.