Clementine Vulgate
Księga Izajasza 15:1
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
Onus Moab. [Quia nocte vastata estAr Moab, conticuit ;quia nocte vastatus estmurus Moab, conticuit.
Ascendit domus,et Dibon ad excelsa,in planctum super Nabo ;et super Medaba, Moab ululavit ;in cunctis capitibus ejus calvitium,et omnis barba radetur.
In triviis ejus accincti sunt sacco ;super tecta ejus et in plateis ejusomnis ululatus descendit in fletum.
Clamabit Hesebon et Eleale,usque Jasa audita est vox eorum ;super hoc expediti Moab ululabunt,anima ejus ululabit sibi.
Cor meum ad Moab clamabit ;vectes ejus usque ad Segor,vitulam conternantem ;per ascensum enim Luithflens ascendet,et in via Oronaimclamorem contritionis levabunt.
Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;usque ad Gallim ululatus ejus,et usque ad puteum Elim clamor ejus.
Quia aqu Dibon replet sunt sanguine ;ponam enim super Dibon additamenta ;his qui fugerint de Moab leonem,et reliquiis terr.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?