Clementine Vulgate
Księga Hioba 3:18

Tytuł oryginalny
Liber Job3:1

Post hc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
3:2

et locutus est :
3:3

[Pereat dies in qua natus sum,et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
3:4

Dies ille vertatur in tenebras :non requirat eum Deus desuper,et non illustretur lumine.
3:5

Obscurent eum tenebr et umbra mortis ;occupet eum caligo,et involvatur amaritudine.
3:6

Noctem illam tenebrosus turbo possideat ;non computetur in diebus anni,nec numeretur in mensibus.
3:7

Sit nox illa solitaria,nec laude digna.
3:8

Maledicant ei qui maledicunt diei,qui parati sunt suscitare Leviathan.
3:9

Obtenebrentur stell caligine ejus ;expectet lucem, et non videat,nec ortum surgentis auror.
3:10

Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,nec abstulit mala ab oculis meis.
3:11

Quare non in vulva mortuus sum ?egressus ex utero non statim perii ?
3:12

Quare exceptus genibus ?cur lactatus uberibus ?
3:13

Nunc enim dormiens silerem,et somno meo requiescerem
3:14

cum regibus et consulibus terr,qui dificant sibi solitudines ;
3:15

aut cum principibus qui possident aurum,et replent domos suas argento ;
3:16

aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,vel qui concepti non viderunt lucem.
3:17

Ibi impii cessaverunt a tumultu,et ibi requieverunt fessi robore.
3:18

Et quondam vincti pariter sine molestia,non audierunt vocem exactoris.
3:19

Parvus et magnus ibi sunt,et servus liber a domino suo.
3:20

Quare misero data est lux,et vita his qui in amaritudine anim sunt :
3:21

qui expectant mortem, et non venit,quasi effodientes thesaurum ;
3:22

gaudentque vehementercum invenerint sepulchrum ?
3:23

viro cujus abscondita est viaet circumdedit eum Deus tenebris ?
3:24

Antequam comedam, suspiro ;et tamquam inundantes aqu, sic rugitus meus :
3:25

quia timor quem timebam evenit mihi,et quod verebar accidit.
3:26

Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?et venit super me indignatio.]