„A oświadczam raz jeszcze każdemu człowiekowi, który daje się obrzezać, że jest zobowiązany wypełnić całe prawo.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: List do Galacjan 5,3

Clementine Vulgate
Księga Ezechiela 39:1

Tytuł oryginalny
Prophetia Ezechielis
39:1
Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : [Hc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Gog,principem capitis Mosoch et Thubal.
39:2
Et circumagam te, et educam te,et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,et adducam te super montes Isral.
39:3
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
39:4
Super montes Isral cades tu, et omnia agmina tua,et populi tui qui sunt tecum :feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrdedi te ad devorandum.
39:5
Super faciem agri cades,quia ego locutus sum,ait Dominus Deus.
39:6
Et immittam ignem in Magog,et in his qui habitant in insulis confidenter :et scient quia ego Dominus.
39:7
Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Isral,et non polluam nomen sanctum meum amplius :et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Isral.
39:8
Ecce venit, et factum est,ait Dominus Deus :hc est dies de qua locutus sum.
39:9
Et egredientur habitatores de civitatibus Isral,et succendent et comburent arma,clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos :et succendent ea igni septem annis.
39:10
Et non portabunt ligna de regionibus,neque succident de saltibus :quoniam arma succendent igni,et deprdabuntur eos quibus prd fuerant,et diripient vastatores suos,ait Dominus Deus.]
39:11
[Et erit in die illa :dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Isral,vallem viatorum ad orientem maris,qu obstupescere faciet prtereuntes :et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,et vocabitur vallis multitudinis Gog.
39:12
Et sepelient eos domus Isral,ut mundent terram septem mensibus.
39:13
Sepeliet autem eum omnis populus terr :et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,ait Dominus Deus.
39:14
Et viros jugiter constituent lustrantes terram,qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terr,ut emundent eam :post menses autem septem qurere incipient.
39:15
Et circuibunt peragrantes terram :cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
39:16
Nomen autem civitatis Amona :et mundabunt terram.
39:17
Tu ergo, fili hominis, hc dicit Dominus Deus :Dic omni volucri, et universis avibus,cunctisque bestiis agri :Convenite, properate,concurrite undique ad victimam meamquam ego immolo vobis,victimam grandem super montes Isral,ut comedatis carnem,et bibatis sanguinem.
39:18
Carnes fortium comedetis,et sanguinem principum terr bibetis :arietum, et agnorum, et hircorum,taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
39:19
Et comedetis adipem in saturitatem,et bibetis sanguinem in ebrietatem,de victima quam ego immolabo vobis :
39:20
et saturabimini super mensam meamde equo, et equite forti,et de universis viris bellatoribus,ait Dominus Deus.
39:21
Et ponam gloriam meam in gentibus :et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,et manum meam quam posuerim super eos.
39:22
Et scient domus Isral quia ego Dominus Deus eorum,a die illa et deinceps.
39:23
Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Isral,eo quod dereliquerint me,et absconderim faciem meam ab eis,et tradiderim eos in manus hostium,et ceciderint in gladio universi.
39:24
Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,et abscondi faciem meam ab illis.]
39:25
[Propterea hc dicit Dominus Deus :Nunc reducam captivitatem Jacob,et miserebor omnis domus Isral,et assumam zelum pro nomine sancto meo.
39:26
Et portabunt confusionem suam,et omnem prvaricationem qua prvaricati sunt in me,cum habitaverint in terra sua confidenter,neminem formidantes :
39:27
et reduxero eos de populis,et congregavero de terris inimicorum suorum,et sanctificatus fuero in eis,in oculis gentium plurimarum.
39:28
Et scient quia ego Dominus Deus eorum,eo quod transtulerim eos in nationes,et congregaverim eos super terram suam,et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
39:29
Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Isral,ait Dominus Deus.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Jako odrodzeni nie z nasienia skazitelnego, ale nieskazitelnego, przez Słowo Boże, które żyje i trwa.
I Piotr 1:23

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Gdy Dawid nakazał Joabowi i dowódcom armii przeliczyć wszystkich wojowników w Izraelu, zajęło im to aż 9 miesięcy i 20 dni. Ich liczba po obliczeniu wyniosła 1.300.000 mężczyzn (II Sam 24:1-9).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Aby okazać w przyszłych wiekach nadzwyczajne bogactwo łaski swojej w dobroci wobec nas w Chrystusie Jezusie.
Efez 2:7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić