„Lecz czynił, co było niegodziwym w oczach WIEKUISTEGO, tak, jak to czynił jego ojciec Menasze.”

Nowa Biblia Gdańska: 2 Księga Królów 21,20

Clementine Vulgate
Księga Liczb 3:38

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
3:1
H sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
3:2
Et hc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
3:3
Hc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum replet et consecrat manus ut sacerdotio fungerentur.
3:4
Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
3:5
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
3:6
Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
3:7
et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
3:8
et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
3:9
Dabisque dono Levitas
3:10
Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Isral. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
3:11
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
3:12
Ego tuli Levitas a filiis Isral pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Isral, eruntque Levit mei.
3:13
Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra gypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Isral : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
3:14
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :
3:15
Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
3:16
Numeravit Moyses, ut prceperat Dominus,
3:17
et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
3:18
Filii Gerson : Lebni et Semei.
3:19
Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
3:20
Filii Merari : Moholi et Musi.
3:21
De Gerson fuere famili du, Lebnitica, et Semeitica :
3:22
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
3:23
Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
3:24
sub principe Eliasaph filio Lal.
3:25
Et habebunt excubias in tabernaculo fderis,
3:26
ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
3:27
Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. H sunt famili Caathitarum recensit per nomina sua.
3:28
Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
3:29
et castrametabuntur ad meridianam plagam.
3:30
Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :
3:31
et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
3:32
Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodi sanctuarii.
3:33
At vero de Merari erunt populi Moholit et Musit recensiti per nomina sua :
3:34
omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
3:35
Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.
3:36
Erunt sub custodia eorum tabul tabernaculi et vectes, et column ac bases earum, et omnia qu ad cultum hujuscemodi pertinent :
3:37
columnque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
3:38
Castrametabuntur ante tabernaculum fderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Isral. Quisquis alienus accesserit, morietur.
3:39
Omnes Levit, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta prceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
3:40
Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Isral ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
3:41
Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Isral : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Isral.
3:42
Recensuit Moyses, sicut prceperat Dominus, primogenitos filiorum Isral :
3:43
et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
3:44
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
3:45
Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Isral, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levit mei. Ego sum Dominus.
3:46
In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Isral,
3:47
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :
3:48
dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
3:49
Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
3:50
pro primogenitis filiorum Isral, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :
3:51
et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod prceperat sibi Dominus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Jako odrodzeni nie z nasienia skazitelnego, ale nieskazitelnego, przez Słowo Boże, które żyje i trwa.
I Piotr 1:23

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jabin król Kanaanu miał 900 żelaznych rydwanów (Sdz 4:2-3, Sdz 4:13).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A to jest wola Ojca mego, aby każdy, kto widzi Syna i wierzy w niego, miał żywot wieczny, a Ja go wzbudzę w dniu ostatecznym.
Jan 6:40


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić