Clementine Vulgate
Księga Liczb 3:15
Tytuł oryginalnyLiber Numeri
Hc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum replet et consecrat manus ut sacerdotio fungerentur.
Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Isral. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
Ego tuli Levitas a filiis Isral pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Isral, eruntque Levit mei.
Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra gypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Isral : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. H sunt famili Caathitarum recensit per nomina sua.
Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodi sanctuarii.
Erunt sub custodia eorum tabul tabernaculi et vectes, et column ac bases earum, et omnia qu ad cultum hujuscemodi pertinent :
Castrametabuntur ante tabernaculum fderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Isral. Quisquis alienus accesserit, morietur.
Omnes Levit, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta prceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Isral ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Isral : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Isral.
et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Isral, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levit mei. Ego sum Dominus.
In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Isral,
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :
pro primogenitis filiorum Isral, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?