„Aby tak poznali na ziemi drogę twoję, a po wszystkich narodach zbawienie twoje.”

Biblia Gdańska (1881): Psalmów 67,3

Clementine Vulgate
Księga Izajasza 66:21

Tytuł oryginalny
Prophetia Isaiæ
66:1
[Hc dicit Dominus : Clum sedes mea,terra autem scabellum pedum meorum.Qu est ista domus quam dificabitis mihi ?et quis est iste locus quietis me ?
66:2
Omnia hc manus mea fecit,et facta sunt universa ista,dicit Dominus ;ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
66:3
Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.Hc omnia elegerunt in viis suis,et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
66:4
Unde et ego eligam illusiones eorum,et qu timebant adducam eis ;quia vocavi, et non erat qui responderet ;locutus sum, et non audierunt ;feceruntque malum in oculis meis,et qu nolui elegerunt.
66:5
Audite verbum Domini,qui tremitis ad verbum ejus.Dixerunt fratres vestri odientes vos,et abjicientes propter nomen meum :Glorificetur Dominus,et videbimus in ltitia vestra ;ipsi autem confundentur.
66:6
Vox populi de civitate,vox de templo,vox Dominireddentis retributionem inimicis suis.
66:7
Antequam parturiret, peperit ;antequam veniret partus ejus,peperit masculum.
66:8
Quis audivit umquam tale ?et quis vidit huic simile ?numquid parturiet terra in die una,aut parietur gens simul,quia parturivit et peperitSion filios suos ?
66:9
Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?dicit Dominus.Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?ait Dominus Deus tuus.
66:10
Ltamini cum Jerusalem et exsultate in ea,omnes qui diligitis eam ;gaudete cum ea gaudio,universi qui lugetis super eam :
66:11
ut sugatis et repleaminiab ubere consolationis ejus ;ut mulgeatis et deliciis affluatisab omnimoda gloria ejus.
66:12
Quia hc dicit Dominus :Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,quam sugetis :ad ubera portabimini,et super genua blandientur vobis.
66:13
Quomodo si cui mater blandiatur,ita ego consolabor vos,et in Jerusalem consolabimini.
66:14
Videbitis, et gaudebit cor vestrum,et ossa vestra quasi herba germinabunt :et cognoscetur manus Domini servis ejus,et indignabitur inimicis suis.
66:15
Quia ecce Dominus in igne veniet,et quasi turbo quadrig ejus,reddere in indignatione furorem suumet increpationem suam in flamma ignis :
66:16
quia in igne Dominus dijudicabit,et in gladio suo ad omnem carnem ;et multiplicabuntur interfecti a Domino,
66:17
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortispost januam intrinsecus,qui comedebant carnem suillam,et abominationem et murem :simul consumentur, dicit Dominus.
66:18
Ego autem opera eorum et cogitationes eorumvenio ut congregem,cum omnibus gentibus et linguis :et venient, et videbunt gloriam meam.
66:19
Et ponam in eis signum,et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentesin mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ;in Italiam et Grciam,ad insulas longe,ad eos qui non audierunt de me,et non viderunt gloriam meam.Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;
66:20
et adducent omnes fratres vestrosde cunctis gentibusdonum Domino,in equis, et in quadrigis, et in lecticis,et in mulis, et in carrucis,ad montem sanctum meumJerusalem, dicit Dominus :quomodo si inferant filii Isral munusin vase mundo in domum Domini.
66:21
Et assumam ex eisin sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
66:22
Quia sicut cli novi et terra nova,qu ego facio stare coram me, dicit Dominus,sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
66:23
Et erit mensis ex mense,et sabbatum ex sabbato :veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,dicit Dominus.
66:24
Et egredientur, et videbunt cadaveravirorum qui prvaricati sunt in me ;vermis eorum non morietur,et ignis eorum non extinguetur :et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Aby każdy, kto w niego wierzy nie zginął, ale miał życie wieczne.
NBG Jan 3:15

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kananejczycy byli potomkami Kanaana który był synem Chama, a Cham był synem Noego (I Mojż 9:18).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Lęk przed ludźmi nastawia na człowieka sidła, lecz kto ufa Panu, ten jest bezpieczny.
Przyp 29:25


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić