Clementine Vulgate
Księga Habakuka 1:16
Tytuł oryginalnyProphetia Habacuc
Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem,videre prdam et injustitiam contra me ?Et factum est judicium, et contradictio potentior.
Propter hoc lacerata est lex,et non pervenit usque ad finem judicium ;quia impius prvalet adversus justum,propterea egreditur judicium perversum.
Aspicite in gentibus, et videte ;admiramini, et obstupescite :quia opus factum est in diebus vestris,quod nemo credet cum narrabitur.
Quia ecce ego suscitabo Chaldos,gentem amaram et velocem,ambulantem super latitudinem terr,ut possideat tabernacula non sua.
Leviores pardis equi ejus,et velociores lupis vespertinis :et diffundentur equites ejus :equites namque ejus de longe venient ;volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
Et ipse de regibus triumphabit,et tyranni ridiculi ejus erunt ;ipse super omnem munitionem ridebit,et comportabit aggerem, et capiet eam.
[Numquid non tu a principio,Domine, Deus meus, sancte meus,et non moriemur ?Domine, in judicium posuisti eum,et fortem, ut corriperes, fundasti eum.
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum,et respicere ad iniquitatem non poteris.Quare respicis super iniqua agentes,et taces devorante impio justiorem se ?
Totum in hamo sublevavit,traxit illud in sagena sua,et congregavit in rete suum.Super hoc ltabitur, et exsultabit.
Propterea immolabit sagen su,et sacrificabit reti suo,quia in ipsis incrassata est pars ejus,et cibus ejus electus.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?