„Z skał wywodzi strumienie, a każdą rzecz kosztowną widzi oko jego.”

Biblia Gdańska (1881): Ijobowa 28,10

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Samuela 19:23

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Regum
19:1
Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum,
19:2
et versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
19:3
Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prlio.
19:4
Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
19:5
Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum.
19:6
Diligis odientes te, et odio habes diligentes te : et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis : et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi.
19:7
Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis : juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac : et pejus erit hoc tibi quam omnia mala qu venerunt super te ab adolescentia tua usque in prsens.
19:8
Surrexit ergo rex et sedit in porta : et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege : Isral autem fugit in tabernacula sua.
19:9
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Isral, dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum : et nunc fugit de terra propter Absalom.
19:10
Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello : usquequo siletis, et non reducitis regem ?
19:11
Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens : Loquimini ad majores natu Juda, dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? (Sermo autem omnis Isral pervenerat ad regem in domo ejus.)
19:12
Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem ?
19:13
Et Amas dicite : Nonne os meum, et caro mea es ? hc faciat mihi Deus, et hc addat, si non magister militi fueris coram me omni tempore pro Joab.
19:14
Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius : miseruntque ad regem, dicentes : Revertere tu, et omnes servi tui.
19:15
Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem : et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem.
19:16
Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David,
19:17
cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul : et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo : et irrumpentes Jordanem, ante regem
19:18
transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus : Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem,
19:19
dixit ad eum : Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo.
19:20
Agnosco enim servus tuus peccatum meum : et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis.
19:21
Respondens vero Abisai filius Sarvi, dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini ?
19:22
Et ait David : Quid mihi et vobis, filii Sarvi ? cur efficimini mihi hodie in satan ? ergone hodie interficietur vir in Isral ? an ignoro hodie me factum regem super Isral ?
19:23
Et ait rex Semei : Non morieris. Juravitque ei.
19:24
Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba : vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace.
19:25
Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex : Quare non venisti mecum, Miphiboseth ?
19:26
Et respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me : dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege : claudus enim sum servus tuus.
19:27
Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem : tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es : fac quod placitum est tibi.
19:28
Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi : tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mens tu : quid ergo habeo just querel ? aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
19:29
Ait ergo ei rex : Quid ultra loqueris ? fixum est quod locutus sum : tu et Siba dividite possessiones.
19:30
Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.
19:31
Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
19:32
Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse prbuit alimenta regi cum moraretur in castris : fuit quippe vir dives nimis.
19:33
Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem.
19:34
Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vit me, ut ascendam cum rege in Jerusalem ?
19:35
Octogenarius sum hodie : numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum ? aut delectare potest servum tuum cibus et potus ? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum ? quare servus tuus sit oneri domino meo regi ?
19:36
Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum : non indigeo hac vicissitudine,
19:37
sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris me. Est autem servus tuus Chamaam : ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur.
19:38
Dixit itaque ei rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit : et omne quod petieris a me, impetrabis.
19:39
Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei : et ille reversus est in locum suum.
19:40
Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo.Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Isral.
19:41
Itaque omnes viri Isral concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo ?
19:42
Et respondit omnis vir Juda ad viros Isral : Quia mihi propior est rex : cur irasceris super hac re ? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt ?
19:43
Et respondit vir Isral ad viros Juda, et ait : Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te : cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Juda viris Isral.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Bo obietnice Boże, ile ich było, w nim znalazły swoje "Tak"; dlatego też przez niego mówimy "Amen" ku chwale Bożej.
II Kor 1:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Biblia mówi nam o tym że tylko Józef został pochowany w "trumnie" (I Mojż 50:26).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo jeśli wrośliśmy w podobieństwo jego śmierci, wrośniemy również w podobieństwo jego zmartwychwstania,
Rzym 6:5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić